- PHORCUS sive PHORCYS
- PHORCUS, sive PHORCYSPonti ac Terrae filius. Hesiod. in Theogon. v. 237.Αὖτις δ᾿ αὖ Θαύμαντα μέγαν καὶ ἀγήνορα Φόρκυν,Γαίῃ μισγόμενος, καὶ Κητὼ καλλιπάρῃον.Varro tamen Theseae, alii Thoosae legunt, Nymphae ac Neptuni filium fuisse scribit, qui filias habuit Phorcynidas scil. et Gorgonas, Medusam, Schenonem et Euryalen, de quib. Pindarus Pythiis. Item Thoosam, quae cum Neptuno coniuncta Cyclopem peperit Polyphemum. Ovid. Varro, Hesiodus, Homer. l. 1. Odyss. v. 68.Α᾿λλὰ Ποσεισάων γαιήοχος ἀσκελὲς αἰὲνΚύκλωπος κεχόλωται, ὃν ὀφθαλμοῦ ἀλάωσενΑ᾿ντίθεον Πολύφημον, ὅου κράτος ἐςτὶ μέγιςτονΠᾶσιν Κυκλώπεςςι, Θόωσα δέ μιν τέκε Νύμφη,Φόρκυνος θυγάτηρ ἁλὸς ἀτρυγέτοιο μέδοντος.Genuit etiam serpentem, qui mala Hesperidum tuebatur, ut ait Hesiodus θεογον. v. 333.Κητὼ δ᾿ ὁπλότατον Φόρκυϊ φιλότητι μιγεῖσαΓείνατο δεινὸν ὄφιν, ὃς ἐρεμνῆς κεύθεσι γαίηςΠείρασιν, εν μεγάλοις παγχρύσεα μῆλα φυλάςςει.Genuit et Scyllam ex Hecate, ut sensit Acusilaus. Apollonius l. 4.Ἠὲ παρὰ Σκύλλης ςτυγερὸν κευθμῶνα νέεςθαιΣκύλλης Αὐσονίης ὀλοόφρονος, ἣν τέκε ΦόρκυϊΝυχτιπόλος θ᾿ Ε῾κάτη, τὴν τε κλεἰοὺσι Κράταίν.Fuit autem, si ad Historiam spectemus, Sardiniae atque Corsicae Rex, qui ab Atlante navali praeliô superatus, in ea pugna submersus sit, neque uspiam postea inventus, quare creditus fuit, se in Deorum marinorum numerum recepisse. Vide Palaephatum, c. 32. Περὶ τῶ τοῦ Φόρκυνος θυγατέρων, ubi Poetarum fabulam refutat, Phorcynem scil. 3. filias, quae inter se unum duntaxat oculum habentes, illô vicissim utebantur, habuisse. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.